Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque enim quisquam est tam malus, ut videri velit. sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere. sic Atreus apud Varium: —

iam fero (inquit) infandissima
,
iam facere cogor.
quanto magis eis, quibus cura famae fuit, conservandus est hic velut ambitus?

quare et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat, non cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si

v1-3 p.502
valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), sed ut reipublicae se servet hortabimur.

hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat. et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rempublicam nisi uno regente non posse. nam qui de re nefaria deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur.

multum refert etiam, quae sit persona suadentis; quia anteacta vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. at his contraria summissiorem quendam modum postulant. nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.

ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. verum et oratoribus necessaria.