Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

namque praeter id quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est.

aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas. nec me fallit, quae statim cogitatio subire possit legentem: Hoc ergo praecipis?

et hoc fas putas? poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis,

v1-3 p.500
quae honeste suaderi Caesari possint: simne bonus vir, si haec suadeam? minime . Suasoris enim finis est utilitas eius, cui quisque suadet. at recta sunt. quis negat? sed non est semper rectis in suadendo locus. sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro.

nec ego quicquam fieri turpiter velim. verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur.

interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos.