Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi.
est utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc; et in loco, non hic; et in persona, non nobis, non contra hos; et in genere agendi, non sic; et in modo, non in tantum. sed personam saepius decoris gratia intuemur, quae et in nobis et in iis, qui deliberant, spectanda est.
itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. nam consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus
proinde intuenda sexus, dignitas, actas. sed mores praecipue discrimen dabunt. et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum.
et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam he non respicit, permouendus, sed laude, vulgi opinion, et si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus.
namque praeter id quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est.
aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas. nec me fallit, quae statim cogitatio subire possit legentem: Hoc ergo praecipis?