Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

saepe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta faciamus, ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint; et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus, ut bello Punico servi armentur.

sed neque hic plane concedendum est esse id inhonestum, liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest; et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus, si se dediderint, sive hostis non servaverit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero similius.

haec autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus deflecti solent. nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse, quae non sint honesta; et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum, verbis quam re probabilius vocant.

nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. crescit hoc adhuc. nam interim triplices etiam suasoriae incidunt: ut cum Pompeius deliberabat, Parthos an Africam an Aegyptum peteret. ita non tantum, utrum melius

v1-3 p.496
sed quid sit optimum, quaeritur, itemque contra.

nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit. nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi.