Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet. at enim si quis liberos procreare volet, necesse habet ducere uxorem.
quis dubitat? sed ei, qui pater vult fieri, liqueat necesse est uxorem esse ducendam. itaque mihi ne consilium quidem videtur, ubi necessitas est, non magis quam ubi constat, quid fieri non possit.
quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est, quam ut docendum sit. tamen apud plerosque earum numerus augetur, a quibus ponuntur ut partes, quae superiorum species sunt partium. nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati τὸ ἥμερον ) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.
an sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis. qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed difficile, parvum, iniucundum, periculosum. Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur. sed neminem adeo solutum luxu puto, ut nihil in causa suadendi sequatur praeter voluptatem.
praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit,