Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem; est tamen locus quaerendi, an citra hunc quoque casum
partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile, necessarium. ego non invenio huic tertiae locum. quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere; de faciendo autem deliberatur.
quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio; ut si obsessi et impares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est; nempe sequitur, ut hoc subiiciatur, alioqui pereundum est: ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet.
denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet. at enim si quis liberos procreare volet, necesse habet ducere uxorem.