Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed in iis quoque quae constabit posse fieri, coniectura aliquando erit, si quaeretur, an utique futurum sit, ut Carthaginem superent Romani; ut

v1-3 p.488
redeat Hannibal, si Scipio exercitum in Africam transtulerit; ut servent fidem Samnites, si Romani arma deposuerint. quaedam et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.

ubi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?

haec materia simplex erit. accedunt causae aut faciendi, ut deliberant patres conscripti, an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus; aut non faciendi, ut deliberat C. Caesar, an perseveret in Germaniam ire, cum milites passim testamenta facerent.

hae suasoriae duplices sunt. nam et illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur; esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.