Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et parentes malorum odimus; et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor; et Gracchorum leges invisae; et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus.

sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.

interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur. nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae oderunt. ita non dubium erit iudicium, quod orationem praecesserit.

ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit; quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. minus Lacedaemone studia

v1-3 p.476
litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo. rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen.