Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
tempus , quod finem hominis insequitur, non semper tractare contingit; non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae.
inter quae numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis probarentur. nam quidam, sicut Menander, iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
et animo