Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent; neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari.

sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. discant igitur ante omnia quadripertitam

v1-3 p.452
in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est. nam , ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest; proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse dicitur; tertia honestissima, qua recte factum defenditur. quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.

hinc illae quaestiones sive actiones sive translationes. sunt enim quaedam non laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit; et aliquid aequum sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum.

accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere. ita circa species easdem lis omnis versabitur translatis tantum aliquando partibus, ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor probat.

haec quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo (ut

v1-3 p.454
ostendi) genera discedunt rationale et legale. rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat. itaque in eo satis est ostendisse coniecturam, finitionem, qualitatem.

legalium plures sint species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas. alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate, alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur.

sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et syllogismos, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.

finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est. haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.

at

quantum ?
et
quam multum?
et
ad aliquid
et, ut
v1-3 p.456
nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem habent; sunt enim haec non ad varietatem iuris sed ad solam rationem referenda, ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut
qua mente?
et
quo tempore?
et
quo loco?

sed de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta divisionis coeperimus. hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse;