Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent,
v1-3 p.446
quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? deinde status ex quaestione oritur; translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator, sed propter quam contendit. hoc apertius,
occidisti hominem,
non occidi;quaestio, an occiderit, status coniectura. non est tale,
habeo ius actionis,
non habes,ut sit quaestio, an habeat, et inde status. accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.