Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

secundum plurimos auctores servabam tris rationales status, coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. hi mihi status generales erant. legalem in quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, ambiguitatis, translationis.

nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse; ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset.

ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente

v1-3 p.444
vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.

ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere?

et si qua sunt talia. sed personae, tempora, actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur; ita non est in translatione quaestio sed in eo, propter quod transferuntur:

non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules, maior enim praetoria cognitione summa est.
quaeritur , an maior summa sit, facti controversia est.