Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo finitionem velint.

v1-3 p.428
In duo et Posidonius dividit, vocem et res. in voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo? in rebus coniecturam, quod κατ᾽ αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen dat κατ᾽ ἔννοιαν, et ad aliquid. unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.

Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an sit? quale sit? priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. qualitatem in rem et scriptum dividit. scripto quattuor partes legales, exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit.

est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.

de substantia est coniectura. quaestio enim tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito

v1-3 p.430
tantum et tantum de facto quaereretur.