Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικός Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. nam

v1-3 p.426
subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.

qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua constet, et in rem de qua non constet. nam est verum nec aliter fieri potest, quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.

nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet.

idem Theodorus, qui de eo,

an sit
, et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων existimat quaeri. nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam; Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid.