Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hi quoque nullam quaestionem extra haec putant. quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα. quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere. ceterum his nec status satis ostendi nec omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam. erunt enim plura multo, quam quae his elementis comprehenduntur.
apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem. sed
neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem. coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur. appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.