Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video. tempus , quod χρόνον vocant, ex quo quaestio, an is quem, dum addicta est, mater peperit, servus sit natus. locum , unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere. an exulaverit, qui domi latuit. tempus iterum, quod καιρόν appellant;
hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem
causam , cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur. τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus. occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.