Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse; adeo, nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status, convenit.
ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio. οὐσίαν, quam Plautus essentiam vocat, neque sane aliud est eius nomen Latinum; sed ea quaeritur, an sit. qualitatem , cuius apertus intellectus est. quantitatem , quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit? ad aliquid, unde ducta est translatio et comparatio.