Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum. effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti , non feci aut recte feci.

viderimus tamen, utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur. nostra opinio semper haec fuit: cum essent frequenter in causa diversi quaestionum status, in eo credere status causae, quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. id si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet cum hoc mihi non erit pugna, non magis, quam si aliud adhuc, quo idem intelligatur, eius rei nomen invenerit, quanquam tota volumina in hanc disputationem impendisse multos sciam; nobis statum dici placet.