Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sit enim accusatoris intentio, hominem occidisti. si negat reus, faciat statum qui negat. quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum? nempe legem esse certum est quae permittat. nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. non fuit , inquit, adulter; ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore non a reo.
quid ? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat; qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus.
nempe intentio est: artem ludicram exercuisti; depulsio: non exercui artem ludicram;
frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum. effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti , non feci aut recte feci.