Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
alii statum crediderunt primam eius, cum quo ageretur, deprecationem. quam sententiam his verbis Cicero complectitur: in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. unde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet. cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet; ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
cui non accedo equidem; nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente.
mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis; utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est
sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti; et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum. nihilominus enim res eo revertetur, ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur, statum faciat.