Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur. sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus?

quin etiam in iis, quae ad

v1-3 p.404
personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. nam quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas? et quomodo, an ducere debeat Marciam, quaeretur, nisi Catoni ducenda uxor est?

sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit. nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert.

sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam: quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et, quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit.