Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio. huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.

nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas esse partes volunt, quoniam memoria atque actio natura non arte contigant: quarum nos praecepta suo loco dabimus; licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit.

his adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inventioni iudicium subnecterent, quia primum esset invenire, deinde iudicare. ego porro ne invenisse quidem credo eum, qui non iudicavit; neque enim contraria, communia, stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse.

et Cicero quidem in Rhetoricis iudicium subiecit invention; mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit), ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem.