Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio. homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque; haec confirmata sunt usu, tum quae sciebat quisque docuit.

Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est; cur tamen hanc primam originem putet, non video, cum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.

omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur. omnis vero sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba.

ac si est

v1-3 p.384
brevis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret; at oratio longior plura exigit. non tantum enim refert, quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco; opus ergo est et dispositione. sed neque omnia, quae res postulat, dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi adiuvante memoria; quapropter ea quoque pars quarta erit.