Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit, a natura initia duxisse. aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis; nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed