Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec fabrica sit ars; casas enim primi illi sine arte fecerunt; nec musica; cantatur ac saltatur per omnes gentes aliquo modo. ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse eam,
antequam esset ars, confitebor; si vero non quisquis loquitur, orator est, et tum non tanquam oratores loquebantur, necesse est, oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. quo illud quoque excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod faciat qui non didicerit, dicere autem homines et qui non didicerint.
ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. falso ; nam neque orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse; nam id potentissimum discendi genus est.