Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ita falsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire. nam se quisque bene dicere intelligit. uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat.
quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium. nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator.
imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent. nam , si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes: perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur.
sin et audientium mobiles
plurima vero ex eo contra rhetoricen cavillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur. inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi; item aut dicenda eam docere aut non dicenda; ita vel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his doceat.
quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta; alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.
tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent.