Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere. nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum
nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit. item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti; non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium.
nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit. et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit.
aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum, ad quem tendant; hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum, qui promittatur. mentiuntur ; nos enim esse finem iam ostendimus, et quis esset diximus.
et praestabit hunc semper orator, semper enim bene dicet. firmum autem hoc, quod opponitur, adversus eos fortasse sit, qui persuadere finem putaverunt. noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu. tendit quidem ad victoriam qui dicit; sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod arte continetur effecit.
nam et gubernator vult salva nave
et medicus sanitatem aegri petit; si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. ita oratori bene dixisse finis est. nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu.