Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse persuadet? neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit.

equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut vaga ilia multitudo coiret in populos, nisi docta voce commota; nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se

v1-3 p.322
ipsi homines ad servitutem iuris astringerent.

quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat. quare , etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet.

verum haec apud eos forsitan quaerantur, qui summam rhetorices ad persuadendi vim rettulerunt. si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est.

et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate.