Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis. nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt.

et pleraque contra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma iis ingenita quaedam et ex obvio fere victus, circa quae omnia multus hominibus labor est. rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis immortalibus voluit.

sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi, quae concepissemus mente, promere etiam loquendo possemus, quod magis deesse ceteris

v1-3 p.324
animalibus quam intellectum et cogitationem quandam videmus.

nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est; sed quia carent sermone, quae id faciunt, muta atque irrationalia vocantur.

denique homines, quibus negata vox est, quantulum adiuvat animus ille caelestis? quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant,