Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi, quae concepissemus mente, promere etiam loquendo possemus, quod magis deesse ceteris
v1-3 p.324
animalibus quam intellectum et cogitationem quandam videmus. nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est; sed quia carent sermone, quae id faciunt, muta atque irrationalia vocantur.