Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis. nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt.
et pleraque contra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma iis ingenita quaedam et ex obvio fere victus, circa quae omnia multus hominibus labor est. rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis immortalibus voluit.