Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.

Servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione

v1-3 p.304
produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.

et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam. quae si omnia persuadent, non est hic, de quo locuti sumus, idoneus finis.