Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi. quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro, velut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit.

sed ne hoc quidem satis est comprehensum; persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores. at contra non persuadet semper orator; ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt.

atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in

v1-3 p.306
id, quod velit; nam et ipse oratorem fortunae subiicit, ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit.