Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominaverunt. quos equidem non fraudaverim debita laude, quod copiam Romani sermonis augere temptarint. sed non omnia
et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti essentia atque queentia, sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix; illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet.
namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. nos ipsam nunc volumus significare substantiam ut grammatice litteratura est, non litteratrix quemadmodum oratrix, nec litteratoria quemadmodum oratoria; verum id in rhetorice non fit.