Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed de his plenius suo quidque loco tractabimus. interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent. multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.
sed adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam orbitam monstrent; a qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti; et, si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur, et, si ianua tenebitur incendio,
per parietem exibimus. late fusum opus est et multiplex et prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia. quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.