Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum. ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est, quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse, vix scio, cui reliquerit huius nominis locum. neque [*]( neque, early edd.: namque, MSS. ) defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet duceturque in advocationem maxime causa.
quoniam tamen omnes, qui non improbe litigabunt, quorum certe bona pars est, sustinere non potest unus, aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum qui
summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi. non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit. neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem. neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem. nam si ex illis, quas supra diximus, causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.