Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est; quod illi diserti minime sciunt.

itaque nonnullos reperias, qui sibi eloquentiores videantur, quam ut causas agant. ceterum illum, quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari.

sic et tirocinii metum, dum facilius est audere, transient, nec audendi

v10-12 p.418
facilitate usque ad contemptum operis adduxerit. usus est hac ratione M. Tullius, et cum iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit. tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt praecepta et experimenta.

cum satis in omni certamine virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit; in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit, ut nullo neque publico neque privato duci possit officio, ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet. nam et leges ipsae nihil valeant, nisi actoris idonea voce munitae; et si poenas scelerum expetere fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est.

quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia

v10-12 p.420
corrigendique mores. nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur.