Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone. denique quidquid est optimum, ante non fuerat. verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum ad secundis tertiisque consistere.
neque enim, si quis Achillis gloriam ad bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei. [*]( non fuerunt, G: non tyrthei, second had of A, written ad over an erasure. ) quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset, arbitraretur, ii ipsi, qui sunt optimi, non fuissent, neque post Lucretium