Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quam multa, paene omnia, tradidit Varro! quod instrumentum dicendi M. Tullio defuit? quid
v10-12 p.510
plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus. at perficere tantum opus arduum et nemo perfecit. ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum, capere id rerum naturam nec, [*]( nec, Zumpt: eo, AG. ) quidquid non est factum, ne fieri quidem posse; tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.