Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad philosophos atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnes perquireret? illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.

M. igitur Cato idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo, litteras Graecas aetate iam declinata; didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.

quam multa, paene omnia, tradidit Varro! quod instrumentum dicendi M. Tullio defuit? quid

v10-12 p.510
plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus.

at perficere tantum opus arduum et nemo perfecit. ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum, capere id rerum naturam nec, [*]( nec, Zumpt: eo, AG. ) quidquid non est factum, ne fieri quidem posse; tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.

nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone. denique quidquid est optimum, ante non fuerat. verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum ad secundis tertiisque consistere.