Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

rerum cognitio cotidie crescit, et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere non, quod ne fieri

v10-12 p.506
quidem [*]( si utilia, Christ : siuti alia, MSS.: quod ne fieri quidem, Halm : quod quidem, MSS. ) potest, omnia? sed breve nobis tempus nos facimus.

quantulum enim studiis partimur Alias horas vanus salutandi labor, alias datum tabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis [*](the text is as corrected by Halm. the MSS. give a variety of readings. the chief alterations involved by Halm's correction are invitanienta for multae causae, multae eam, etc., and flagrantibus for flagitis. the other changes are of the simplest and most ordinary character. ) ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.

quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel [*]( vel, Buettmann: ut, MSS. ) diurna tantum computantibus tempora ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent. nunc computamus annos, non quibus studuimus, sed quibus viximus.

nec vero si geometrae et musici [*]( et musici, added by Halm ( erasure ad G ). ) et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, ad singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures quasdam vitas ad plura discenda desideremus. neque enim illi didicerunt haec usque ad senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non ad percipiendo exhauserunt, sed ad praecipiendo. [*]( sed ad praecipiendo, Halm : p** p***do G. )

ceterum , ut de Homero taceam, ad quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia

v10-12 p.508
vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, ad usu habuit, atque ita se praeparavit, ne cuius alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot [*]( tot malis quot, Bonnell: tot,****s quod, G. ) summa senectus habet, uniuersae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.