Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.

falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. quod quidem placere multis nec infitior nec miror.

v10-12 p.492
Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est.

ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est. sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris Tyriae eam [*]( Tyriae cam, Halm : etiam, MSS. ) lacernae, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait.