Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.

plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant. utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed pro partibus causae.

nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac

v10-12 p.490
sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, [*]( aliter concitabit, added by Halm. ) aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.

non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur. dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.