Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

altera est divisio, quae in tres partes et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recte dicendi genera inter se videntur. namque unum subtile, quod ἰσχνόν vocant, alterum grande atque robustum, quod ἁδρόν dicunt, constituunt; tertium alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id ἀνθηρόν appellant) addiderunt.

quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est [*]( utrocumque est, Halm : est ultrorumque, G. ) nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium; in docendo autem acumen, in

v10-12 p.484
conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur. itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id [*]( saepe id, Halm : que id, G. ) etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.

medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis [*]( ripis inumbratus, Meyer: sipisim umbratus and the like, MSS. ) inumbratus.