Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid ergo? semper sic aget orator, ut scribet? si licebit, semper. si vero quando [*]( Si vero quando, Wölffin: steterunt qua, G. ) impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit [*]( oportuit, Christ : potiit, MSS. ) dici, recidetur; editio habebit omnia. quae tamen [*]( quae tamen, Halm : quaedam, G. ) secundum naturam iudicantium

v10-12 p.482
dicta sunt, non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.

nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit, atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit. ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. sermo ipse, qui facillime iudicem doceat, aptandus. nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.

prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat. huiusmodi casus efficient, ut aliquando dicatur liter quam scribitur, cum dicere, quomodo scribendum est, non licet.