Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est.

sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam

v10-12 p.248
in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.

verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus, ut sint oratores, satis putant nasci; nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur. in hoc igitur non contumaciter consentio primas partes esse naturae.

nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas, ut nulla arte vincatur.

sed ne vox quidem exilis actionem habere optimam potest. bona enim firmaque, ut volumus, uti licet; mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. sed nos de eo nunc loquamur, cui non frustra praecipitur.