Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera

v10-12 p.250
aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur. in ea prima observatio est, qualem habeas; secunda, quomodo utaris. natura vocis spectatur quantitate et qualitate.

quantitas simplicior; in summa enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species, et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus. qualitas magis varia. nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et lenis et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et obtusa. spiritus etiam longior breviorque.

nec causas, cur quidque eorum accidat, persequi proposito operi necessarium est: eorumne sit differentia, in quibus aura illa concipitur, an eorum, per quae velut organa meat; ipsi propria natura, an prout movetur; lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet. nam opus est omnibus sicut non oris modo suavitate, sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur. dulcis esse tamen debet non exprobrans sonus.

utendi voce

v10-12 p.252
multiplex ratio. nam praeter illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.

sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.