Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, [*]( animus enminet, Spalding : anima se malnat, B. ) ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt, quae, ut actus poposcerit, fingentur.
rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate suffusi, aut limi et, ut sic dicam, venerei, aut poscentes aliquid pollicentesve nunquam esse debebunt. nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
multum et superciliis agitur. nam et oculos formant aliquatenus et fronti
vitium in superciliis, si aut immota sunt omnino aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur. ira enim contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur.
naribus labrisque non fere quidquam decenter ostendimus, tametsi derisus iis, [*]( derisus iis, Obrecht: derisui, B. ) contemptus, fastidium significari solet. nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte