Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem solebat; adeo, quamuis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit, quod efficeret. praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum etiam ad significationem.

decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam. nam et deiecto humilitas et supino arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis ostenditur. tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur.

aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae aut

v10-12 p.282
damnare aut concedere aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere:
  1. —Di talem avertite pestem.
  1. —haud equidem tali me dignor honore.
Significat vero plurimis modis.

nam praeter adnuendi, renuendi confirmandique motus sunt et verecundiae et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes omnibus. solo tamen eo facere gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt. etiam frequens eius nutus non caret vitio; adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.

dominatur autem maxime vultus. hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus; hoc pendent homines, line intuentur, hic spectator, etiam antequam dicimus; hoc quosdam amamus, hoc odimus, hoc plurima intelligimus, hic est saepe pro omnibus verbis.

itaque in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis,

v10-12 p.284
atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.

in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est supercilio; atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod cum iis, quas agunt, partibus congruat.