Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tanquam veris moveri. sic velut media vox, quem habitum a nobis acceperit, hunc iudicum animis dabit. est enim mentis index ac totidem, quot illa, mutationes habet.

itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit; at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. atrox in ira et aspera

v10-12 p.278
ac densa et respiratione crebra; neque enim potest esse longus spiritus, cum immoderate effunditur. paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.

suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.

attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit pro utriusque rei modo altius vel inferius. quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo patet quod pleraque etiam citra verba significat.